278. San Pablo habla claramente de un hombre individual y singular (hombre de pecado, hijo de perdición, que se exhibe como si fuera Dios, que hace señales mentirosas y poder de Satanás). Si estas cosas se comparan con las que San Juan dice del anticristo, parecen poder identificarse el hombre de pecado y el anticristo; y así, en la Tradición, aquel adversario de Cristo que aparecerá antes del segundo advenimiento de Cristo es llamado simplemente anticristo.
278. S. Paulus clare loquitur de singulari, individuo homine (homo peccati, filius perditionis, qui se tamquam Deum exhibet, qui virtute Satanae venit et mendacia signa facit). Si haec cum iis comparantur, quae s. Ioannes de antichristo dicit, videntur identificari posse homo peccati et antichristus; et ita in traditione ille adversarius Christi, qui ante secundum adventum Christi apparebit, simpliciter antichristus dicitur.
279. Apostasia in fine mundi (nr. 275) partim est praeparatio adventus antichristi, partim vero ipsum eius opus. Si bestia, de qua s. Ioannes in Apocalypsi 13, 1 ss. loquitur, est ipse antichristus, ulterior ibi habetur descriptio eorum, quae antichristus facturus est. Ex omnibus autem patet, magnam persecutionem bonorum esse futuram (cf. Matth 24, 21 ss.).
***