VACANTIS APOSTOLICAE SEDIS

"Quod si ex Ecclesiae voluntate et praescripto eadem aliquando fuerit necessaria ad valorem quoque." "Ipsum Suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus."

NULLAM OMNINO POTESTATEM, AUT JURISDICTIONEM HABEAT



S.S. Pío IV
In eligendis
1 Octubre 1562

§ 6. Sedis autem vacatione durante, Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pont. Max. dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem, aut jurisdictionem habeat, neque gratiam, neque justitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontefici reservare teneatur.



Praelectiones isagogicae theologico-canonico-legales. 
·Bernardinus (ab Angelis.)
1748


*** *** ***

Johannes de Imola
1370 – 1436
"Sede papali vacante ceteus cardinalium no fuccedit in potefta te aut iurifditione pape inif quatenus apparet expreffum"

"Collegium cardinalium sede vacante non fungitur jurisdictione papae"





*** *** ***


Baldo degli Ubaldi
 1327 –1400
"Durante una vacante el Sagrado Colegio no puede ejercer la jurisdicción papal, ni los cardenales pueden cambiar la constitución de la Iglesia ”




*** *** ***

S.S. León XIII
1882

Constitución, 24 de mayo de 1882, León XIII 


Si bien, en realidad, hemos concedido esa amplia facultad al colegio cardenalicio, especialmente en cuanto al momento y lugar de la elección de un futuro Romano Pontífice, declaramos que tampoco se ha innovado nada en cuanto a la sanción general de los cánones, no sea que algo se alterará cuando la sede esté vacía; o en cuanto a las Constituciones especiales por las que se promulgó que ese poder y jurisdicción que correspondió al Pontífice durante su vida no pasará al colegio cardenalicio; El colegio tampoco puede de ninguna manera poder disponer de los derechos de la Sede Apostólica y de la Iglesia Romana, ni intenta menoscabar ninguno de sus derechos, ya sea directa o indirectamente, por apariencia de artificio o por pretensión. actuar contra los derechos perpetrados.

Etsi veto amplam illam facultatem Collegio Cardinalium concesserimus, praesertim quoad tempus et locum electionis futuri Romani Pontificis, nihil tamen innovatum esse declaramus, sive quantum ad generalem canonum sanctionem, ne Sede vacante aliquid innovetur; sive quantum ad speciales Constitutiones quibus cautum est, ne in Collegium Cardinalium ea potestas et iurisdictio transeat, quae ad Pontificem dum viveret pertinebat; ne Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, neque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per coniventiae speciem, seu per dissimulatione faciarum adversus ea iura perpetratorum, attentare videtur immo omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat.

Dado en Roma, junto a San Pedro, en el año de la Encarnación del Señor 1882, el 24 de mayo del quinto año de nuestro Pontificado.


S.S.San Pío X
25 de diciembre de 1904

"Vacante sede papali coetus cardinalium non succedit in potestate aut jurisdictione papae, nisi quatenus apparet expressum"

*** *** ***


S.S.Pío XII

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VACANTIS APOSTOLICAE SEDIS

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE ET DE ROMANI PONTIFICIS ELECTIONE


§1. Sedis Apostolicae vacatione durante, Sacrum Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pontificem Maximum dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam, neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontifici reservare teneatur. Itaque irritum et inane esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis (nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur) coetus ipse Cardinalium duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum .


§2. Item praecipimus, ne S. Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, neque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per conniventiae speciem, seu per dissimulationem facinorum adversus eadem iura, etiam post obitum Pontificis seu vacationis tempore, perpetratorum, attentare videatur; immo volumus ut omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat .


§3. Leges a Romanis Pontificibus latae, per coetum Cardinalium Romanae Ecclesiae, ipsa vacante, corrigi, vel immutari nullo modo possunt, nec quicquam eis detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsas seu aliquam earum partem. Quod potissimum valet de Constitutionibus pontificiis, ad ordinandum negotium electionis Romani Pontificis latis. Immo si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari forte contigerit,
ipsum Suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.